- ILUS
- I.ILUSRex Troiae IV. fil. Regis Troianorum, ex Callirhoe, pater Laomedontis, quem maturâ aetate moriens, regni heredem reliquit. Frater Ganymedis et Assaraci. Reguavit ab A. M. 2740. usque ad A. C. 2794. Tantalum pepulisse regno dicitur. Ab hoc celeberrimum illud Mysiae min. sive Troad is caput Ilii nomen accepit: sive quod ab Ilo primum fuerit conditum, cum Dardanus antea in montibus Dardaniam condidislet, ut placet Hom. Il. 23. sive quod a Dardano ex structum instauravit Ilus, et auctius reddidit. Auctor est Strabo l. 13. p. 593. primum omnium Ilum ausum fuisse in campis habitare, pro indeque in mediis campis fuisse sepultum: cuius sepulchri meminit Hom. Il. 3. Idem cum in Ilio Minervae templum arderet, cursu concirus, demislum caelo Palladium eripuit, statimque oculis captus est (haud enim ulli mortalium oculis illud cerni licebar) postmodum placatâ Deâ pristinum visum recuperavit. Apollod. l. 3. Diod. Sic. l. 4. Hom. Virg. Fuit et aler Ilus Aeneae fil. Ascanii nomine appellatus. Virg. Aen. l. 1. v. 271.At puer Ascanius, cui nunc cognomen IuloAdditur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno.II.ILUShomo potens, suasit Zenoni Imp. ut Armatum occidetet, A. C. 478. Evagt. l. 3. c. 24. 25. et 26.III.ILUSin Theologia Sanchuniathonis, apud Euseb. Praep. l. 1. Saturnus est, quem primum pudenda circumcidisse, καὶ τοὺς ἁμ᾿ ἀυτῷ συμμάχους, secum militantes, ad idem faciendum adegisle, ait. Eundem παιδοθυσίας auctorem ex eodem Sanchuniathone facit Philo Byblius, cum illum, maximo ex bello periculo imminente, filium unicum Ieud, ex Anobrer nympha susceptum, Caelo patri immolâsse tradit, Hist. Phoenicum l. 1. apud eund. Ibid. et l. 4. c. 16. Quae tamen ex Hist. Patriarcharum deprompta deptavataque, non sine causa suspicantut Scalig. Selden. Bochart, refragante licer Matshamo Caxon. Chron. Sec. V. ubi in primam, πειδοθυσίας originem inquirit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.